monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 12.

1 Quid igitur circumscribitur frater? Quid fraudatur mercenarius? Non magna, inquit (Prov. VI, 26), lucra de mercede meretricis, id est, lubricae istius fragilitatis.
2 Meretrix ista non specialis, sed publica est: non una mulier, sed vaga omnis cupiditas meretrix est.
3 Omnis perfidia, omnis fallacia meretrix, non illa sola, quae corpus prostituit suum; sed omnis anima quae spem suam vendit, quae deformes quaestus et degenerem stipem quaerit.
4 Et nos mercenarii sumus, qui ad mercedem laboramus, et huius operis nostri mercedem speramus a Domino nostro et Deo.
5 Si quis cognoscere vult quam mercenarii sumus, audiat dicentem: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant? ego autem hic fame pereo (Luc. XV, 17); et infra: Fac me, inquit, sicut unum mercenariorum tuorum (Ibid., 19).
6 Omnes mercenarii, omnes operarii: qui tamen fructum exspectat laboris, consideret quod is qui alium mercede fraudaverit debita, et ipse fraudabitur sua.
7 Feneratum istud offendit, et postea cumulatiore mensura exsolvet.
8 Ergo qui non vult amittere quod est perpetuum, non eripiat alii, quod temporale est.
Ambrosius HOME