Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 11.
1 | Nec concupiscat plurima, quia et pauca ei plurima sunt; paupertas enim et opes inopiae et satietatis vocabula sunt. |
2 | Nec dives est, qui indiget aliquo: nec pauper, qui non indiget. |
3 | Nec quisquam viduam spernat, circumscribat pupillum, fraudet proximum suum. |
4 | Vae enim illi, qui congregatam dolo habet substantiam, et in sanguine aedificat civitatem (Hab. II, 6), id est, animam suam! Haec est enim, quae aedificatur sicut civitas (Psal. CXXI, 3). |
5 | Hanc civitatem non aedificat avaritia, sed destruit: non aedificat libido, sed exurit atque incendit. |
6 | Vis bene aedificare civitatem? Melius est exiguum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore (Prov. XV, 16). |
7 | Divitiae hominis ad redemptionem animae debent proficere, non ad destructionem. |
8 | Et thesaurus redemptio est, si quis eo bene utatur: et iterum laqueus est, si quis uti nesciat (Prov. XIII, 8). |
9 | Quid enim homini pecunia sua, nisi quoddam viaticum est? Multa oneri, moderata usui, Viatores sumus vitae huius: multi ambulant, sed opus est, ut quis bene transeat; cum illo enim est Dominus Iesus, qui bene transit. |
10 | Ideoque legis: Si transeas per aquam, tecum sum; flumina te non concludent, nec ignis exuret vestimenta tua, si transeas (Esai. XLIII, 2). |
11 | Qui autem ignem alligat in corpore suo, ignem libidinis, ignem immodicae cupiditatis, non transit, sed exurit involucrum istud animae suae (Prov. VI, 27). |
12 | Praeclarior est bona existimatio quam pecunia, et super omnes argenti acervos bona est gratia. |
13 | (Prov. XXII, 1). |
14 | Fides ipsa abundat sibi, satis superque censu suo dives. |
15 | Sapienti quoque nihil alienum, nisi quod virtuti incongruum: quocumque accesserit, inveniet sua omnia. |
16 | Totus mundus possessio eius est; quoniam toto eo quasi suo utitur. |