Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 10.
1 | Fugiat etiam mala opprobria; etiamsi se credat non posse convinci. |
2 | Nam etsi clausus parietibus sit, et opertus tenebris, sine teste, sine conscio; habet tamen facti arbitrum, quem nihil fallat, ad quem facta clamant omnia. |
3 | Denique clamavit et vox sanguinis (Gen. IV, 10). |
4 | Se ipsum unusquisque et animum suum severum iudicem sui, ultorem sceleris, et vindicem criminis habet. |
5 | Denique timens et tremens oberrabat Cain (Ibid., 14), parricidialis facinoris luens poenas; ut ei remedio sua mors fuerit, quae vagum exsulem formidato per omnia momenta terrore mortis, per mortem exuit. |
6 | Nemo igitur vel solus, vel cum altero aliquid turpe aut improbum faxit. |
7 | Et si quis solus est, seipsum prae caeteris erubescat, quem maxime debet vereri. |