1 | Admone igitur plebem Domini, atque obsecra, ut abundet in operibus bonis, renuntiet flagitiis, non accendat flammarum incendia, non dicam in sabbato, sed in omni tempore; ne comburat corpus suum: fornicatio et immunditia non sit in Dei servulis; quia immaculato servimus Dei Filio (Ephes. V, 3). |
2 | Noverit unusquisque se, et vas possideat suum (I Thes. IV, 4), quo subacto quodam sui corporis solo, fructus exspectet debitos, nec spinas et tribulos ei terra sua germinet (Gen. III, 18), sed dicat et ipse: Terra dedit fructus suos (Psal. LXXXIV, 13); atque in hac dumosa quondam passionum fragilitate insitiva virtutum effloreant. |