Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 7.
1 | Alloquia tua plena intellectus sint. |
2 | Unde et Salomon ait: Arma intellectus labia sapientis (Prov. XIV, 3); et alibi: Labia tua alligata sint sensu (Prov. XV, 5), id est, fulgeat sermonum tuorum manifestatio, intellectus coruscet, et alloquium tuum atque tractatus aliena non indigeat assertione: sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueatur, nec ullum verbum tuum in vanum exeat, et sine sensu prodeat. |
3 | Est enim alligatura, quae constringere solet animorum vulnera: quam si quis reiicit, desperatam sui prodit salutem (Esai. I, 6). |
4 | Et ideo circa eos qui gravi ulcere vexantur, utere oleo sermonis, quo foveas mentis duritiam: appone malagma, adiunge alligaturam salutaris praecepti; ut vagos et fluctuantes circa fidem, vel disciplinae observantiam nequaquam soluto animo et remisso vigore patiaris perire. |