monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 5.

1 Sint ergo sermones tui proflui, sint puri, et dilucidi; ut morali disputatione suavitatem infundas populorum auribus, et gratia verborum tuorum plebem demulceas; ut volens quo ducis, sequatur.
2 Quod si aliqua vel in populo vel in aliquibus contumacia, vel culpa est, sint sermones tui huiusmodi, ut audientem stimulent, compungant male conscium: Sermones enim sapientium tamquam stimuli (Eccl. XII, 11).
3 Stimulavit et Dominus Iesus Saulum, cum esset persecutor.
4 Quam salutaris fuerit stimulus, considera, qui ex persecutore apostolum fecit, dicendo: Durum est tibi, ut adversus stimulum calces (Act. IX, 5).
Ambrosius HOME