monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 3.

1 Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, et altitudinem propheticorum aenigmatum: in quod mare plurima introierunt flumina.
2 Sunt ergo et fluvii dulces atque perspicui, sunt et fontes nivei, qui saliant in vitam aeternam (Ioan. IV, 14): sunt et sermones boni, sicut favi mellis (Prov. XVI, 24): et gratae sententiae, quae animos audientium spiritali quodam potu irrigent, et praeceptorum moralium suavitate mulceant.
3 Diversa igitur Scripturarum divinarum fluenta.
4 Habes quod primum bibas, habes quod secundum, habes quod postremum.
Ambrosius HOME