1 | Interim tamen sententia et fides tua de Domino et Salvatore deprompta de Dei Filio, redundat ad assertionem uberrimam, per quam sancti quoque Spiritus divinitas sempiterna credatur; ut non ei obiicias, quam in te vides creaturam, nec Deum Patrem Domini nostri Iesu Christi Spiritui suo existimes invidere. |
2 | Quod enim creaturae caret communione, divinum est. |