1 | At ego humilitatem tantummodo praedico in imperatore sublimem, ac non amplius fidem quam vere conscia meriti tui mente dixisti, quam docet te ille, quem non negas? Quis enim alius docere te potuit, ut ei non obiicias, quam in te vides, creaturam? Nihil moralius, nihil expressius dici potuit; creaturam enim Christum dicere, pro obiectu contumeliae est, non pro confessione reverentiae. |
2 | Deinde quid tam insolens, quam id eum existimare, quod nos sumus? Docuisti igitur me, a quo te discere velle profiteris: nihil tale adhuc legi, nihil tale audivi. |