monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 1, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 1, 2.

1 Et haec quidem cum pro tua salute deferebamus, pro nobis faciebamus.
2 Nihil hic adulationis est, quam tu non requiris, ego alienam nostro duco officio: sed plurimum gratiae, quam dedisti.
3 Scit ipse nostri arbiter, quem fateris, et in quem pie credis, refici viscera mea tua fide, tua salute, tua gloria: meque non solum officio publico debitas pendere preces, sed etiam amore privato.
4 Reddidisti enim mihi quietem Ecclesiae, perfidorum ora, atque utinam et corda, clausisti: et hoc non minore fidei, quam potestatis auctoritate fecisti.
Ambrosius HOME