monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 1, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 1, 1.

1 Non mihi affectus defuit, christianissime principum; nihil enim habeo, quod hoc verius et gloriosius dicam: non, inquam, mihi affectus defuit, sed affectum verecundia retardavit, quominus clementiae tuae occurrerem.
2 Revertenti tamen si non occurri vestigio, occurri animo, occurri voto, in quo maiora sunt officia sacerdotis.
3 Occurri, dico? Quando enim abfui, quem toto sequebar affectu, cui sensu ac mentibus inhaerebam? Et certe maior animorum praesentia est.
4 Tuum quotidianum iter legebam, nocte ac die in tuis castris cura et sensu locatus, orationum excubiis praetendebam: et si invalidus merito, sed affectu sedulus.
Ambrosius HOME