monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX CAPUANAE SYNODI DECRETO IUDICANDA., , 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX..., 4.

1 « Et ubi est illud, quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Ioanne Evangelista: Mulier, ecce filius tuus; et rursus ad Ioannem de Maria: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 26, 27)? Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat; ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio? Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Ioseph; nulla tamen coniugalis coitus consuetudine thori iura cognoverit (Matt. I, 18): neque enim eam suscepturam ex Ioseph filios a viri consortio separare voluisset.
Ambrosius HOME