monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX CAPUANAE SYNODI DECRETO IUDICANDA., , 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX..., 3.

1 « Sane non possumus negare de Mariae filiis iure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit.
2 Neque enim elegisset Dominus Iesus nasci per virginem, si eam iudicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis aeterni, concubitus humani seminis coinquinaret.
3 Qui enim hoc astruit, nihil aliud nisi perfidiam Iudaeorum astruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex Virgine.
4 Iam si hanc accipiant a Sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, maiore studio veritatem fidei expugnare contendent.
Ambrosius HOME