1 | « Denique cum Bonosus episcopus post iudicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui eius sententiam consuleret, interdictam sibi Ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis iustitiae convenire, statueretis, quibus hanc Synodus dederat auctoritatem. |
2 | Ideo primum est, ut ii iudicent quibus iudicandi facultas est data; vos enim totius, ut scripsimus, Synodi vice decernitis; nos quasi ex Synodi auctoritate iudicare non convenit. |