monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX CAPUANAE SYNODI DECRETO IUDICANDA., , . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX..., 1.

1 « De Bonoso direxistis episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia nostram sententiam sciscitari voluistis.
2 Sed cum huiusmodi fuerit concilii Capuensis iudicium, ut finitimi Bonoso atque eius accusatoribus iudices tribuerentur; et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi, de eius factis vel scriptis cognoscerent, advertimus quod nobis iudicandi forma competere non posset.
3 Nam si integra esset hodie Synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus.
4 Vestrum est igitur, qui hoc recepistis iudicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi, vel accusatoribus, vel accusato copiam dare; vicem enim Synodi recepistis, quos ad examinandum Synodus elegit.
Ambrosius HOME