1 | Sciscitantibus quid in BONOSI causa esset statuendum respondet auctor suum iam non esse de illa iudicium, sed eorum ipsorum, ut pote quibus illud a Capuano consessu demandatum sit. |
2 | Addit tamen Bonosum merito reprehensum de Mariae filiis eique unicum fuisse paucis astruit. |