1 | « Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est, christianae legi esse contrariam eorum sententiam. |
2 | Unde Apostoli secuti praeceptum, quia aliter quam quod accepimus, annuntiabant, excommunicavimus (Galat. I, 8). |
3 | Omnium ergo nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam totius etiam cleri unam scitote fuisse sententiam, ut Iovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Prontinus, Martianus, Ianuarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro iudicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent. |