1 | « Eorum autem insania a fidelibus christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito per scripturam horrificam videtur esse perlata; ut sacerdotali iudicio detecta, divinae legi contraria spiritali sententia deleatur. |
2 | Nos sane nuptiarum vota non aspernanter accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas maiore honorificentia honoramus. |