1 | « Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare; ne ignorantia sacerdotis cuiuspiam pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est, Domino dicente: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). |
2 | Hi sunt videlicet, qui sub vestium vilitate christianos sese iactant; ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant: ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3), atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more traducant, atque ovium simplicitatem defraudent. |