monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA SYRICII PAPAE AD MEDIOLANENSEM ECCLESIAM., , . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, EPISTOLA SYRICII PAPAE AD MEDIOLANENSEM..., 1.

1 « Optarem semper, fratres charissimi, dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris sospitatis vestrae iuvaremur iudicio.
2 At vero quia non patitur quiete nos vacare ab incursione sua hostis antiquus, ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit, pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur, abstinentia punitur, odit ieiunia, ministris suis praedicantibus, dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus dicentis: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XXV, 32).
Ambrosius HOME