monumenta.ch > Ambrosius > 36
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 35. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 36.

1 Quod cum honorificentia imperatoris dictum nemo potest negare.
2 Quid enim honorificentius, quam ut imperator Ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur.
3 Imperator Enim intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est; bonus enim imperator quaerit auxilium Ecclesiae, non refutat.
4 Haec ut humiliter dicimus, ita constanter exponimus.
5 Sed incendia aliqui, gladium, deportationem minantur.
6 Didicimus Christi servuli non timere.
7 Non timentibus numquam est gravis terror.
8 Denique scriptum est: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8).
9 37. Satis igitur propositis responsum videtur.
10 Nunc illos interrogo, quod Salvator interrogavit: Baptismum Ioannis de coelo est, an ex hominibus (Luc. XX, 4)? Et non potuerunt respondere ei Iudaei.
11 Si baptismum Ioannis non solverunt Iudaei, Auxentius solvit baptismum Christi? Non enim istud ex hominibus est baptismum, sed de coelo, quod detulit nobis consilii magni Angelus (Esai. IX, 6), ut iustificemur Deo.
12 Cur igitur rebaptizandos Auxentius fideles populos putat, baptizatos in nomine Trinitatis; cum Apostolus dicat: Una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 3): et se hominum dicat adversarium esse, non Christi; cum consilium Dei spernat, et condemnet baptismum, quod Christus nobis ad redimenda nostra peccata donavit (Luc. VII, 30).
Ambrosius HOME