monumenta.ch > Ambrosius > 35
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 34. <<<     >>> 36.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 35.

1 Quid igitur obaudientius potest esse, quam ut Christi sequamur exemplum, qui specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8)? Denique omnes per obedientiam liberavit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam iusti constituentur multi (Rom. V, 19).
2 Si ergo ille obediens, accipiant obedientiae magisterium, cui nos inhaeremus, dicentes iis qui nobis de imperatore invidiam faciunt: Solvimus quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21).
3 Tributum Caesaris est, non negatur (23, quaest. 8, c. Conventior, ยง Tributum): Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici; quia ius Caesaris esse non potest Dei templum.
Ambrosius HOME