1 | Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt. |
2 | Plane nec hoc abnuo. |
3 | Grande carmen istud est, quo nihil potentius. |
4 | Quid enim potentius quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem fateri, Patrem et Filium et Spiritum sanctum norunt versibus praedicare. |
5 | Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli. |