monumenta.ch > Ambrosius > 32
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 31. <<<     >>> 33.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 32.

1 Sed in Ecclesia unam imaginem novi, hoc est, imaginem Dei invisibilis, de qua dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); illam imaginem, de qua scriptum est; quia Christus splendor gloriae, et imago substantiae eius (Hebr. I, 3).
2 In ista imagine Patrem cerno, sicut dixit ipse Dominus Iesus: Qui me videt, videt et Patrem (Ioan. XIV, 9).
3 Non enim haec imago a Patre est separata, quae unitatem me docuit Trinitatis dicens: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30); et infra: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Ioan. XVI, 15).
4 Et de Spiritu sancto, dicens quia Spiritus Christi sit, et de Christo accepit, sicut scriptum est: Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 14).
Ambrosius HOME