2 | Quid enim timeamus pro Christi nomine? Nisi forte illud movere me debet, quod aiunt: Ergo non debet imperator unam basilicam accipere, ad quam procedat: et plus vult Ambrosius posse, quam imperator; ut imperatori prodeundi facultatem neget? Quod cum dicunt, apprehendere sermones nostros gestiunt, sicut Iudaei qui Christum versuto sermone tentabant dicentes: Magister, licet tributum dare Caesari, aut non (Matth. XXII, 17)? Semperne de Caesare servulis Dei invidia commovetur? Et hoc ad calumniam sibi arcessit impietas, ut imperiale nomen obtendat? Et isti possunt dicere quod eorum non habeant sacrilegium, quorum imitantur magisterium? |