3 | Quasi vero superiore anno quando ad palatium sum petitus, cum praesentibus primatibus ante consistorium tractaretur, cum imperator basilicam vellet eripere; ego tunc aulae contemplatione regalis infractus sim, constantiam non tenuerim sacerdotis, aut imminuto iure discesserim? Nonne meminerunt quod ubi me cognovit populus palatium petisse, ita irruit, ut vim eius ferre non possent; quando comiti militari cum expeditis ad fugandam multitudinem egresso obtulerunt omnes se neci pro fide Christi? Nonne tunc rogatus sum, ut populum multo sermone mulcerem? sponderem fidem, quod Basilicam Ecclesiae nullus invaderet? Et cum pro beneficio meum sit officium postulatum; tamen quod populus ad palatium venisset, mihi invidia commota est. |