monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 26. <<<     >>> 28.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 27.

1 Et quod gentes elegit, iure damnandus est; quia Apostoli praecepta dimisit, cum Apostolus dicat: Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? Aut nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt (I Cor. VI, 1, 2)? Et infra ait: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratres: sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles (Ibid., 5, 6)? Vides quia quod ille obtulit contra auctoritatem Apostoli sit.
2 Vos eligite utrum Auxentium an Paulum sequi debeamus magistrum.
Ambrosius HOME