monumenta.ch > Ambrosius > 26
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 25. <<<     >>> 27.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 26.

1 Haec ego, fratres, coram ipso apud vos plenius disputarem: sed certus non ignaros vos esse fidei, vestrum refugit examen, et gentiles quosdam quatuor aut quinque ferme homines elegit cognitores sibi, si tamen aliquos elegit: quos vellem adesse in coetu omnium, non ut de Christo iudicent, sed ut maiestatem audiant Christi.
2 Tamen illi iam de Auxentio pronuntiaverunt, cui tractanti quotidie non crediderunt.
3 Quae maior eius condemnatio, quam quod sine adversario apud iudices suos victus est? Ergo et ipsorum sententiam contra Auxentium iam tenemus.
Ambrosius HOME