Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 25.
1 | Hanc ergo legem quisquam sequatur, qua firmatur Ariminense concilium, in quo creatura dictus est Christus? Sed aiunt: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4). |
2 | Ergo, factum, legunt, hoc est, creatum. |
3 | Nonne hoc ipsum considerant, quod proposuerunt, quia factus dicitur Christus, sed ex muliere, hoc est, secundum partum Virginis factus est, qui secundum divinam generationem ex Patre natus est? Legerunt et hodie, quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). |
4 | Numquid maledictum Christus secundum divinitatem est? Sed quare maledictum dicatur, Apostolus te docet, dicens quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno (Ibid.), hoc est, qui in carne sua nostram carnem, in suo corpore nostras infirmitates et nostra maledicta suscepit, ut crucifigeret; non enim ille maledictus, sed in te maledictus. |
5 | Denique habes alibi: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est; quia nostra peccata suscepit, ut sacramento suae passionis aboleret (II Cor. V, 21). |