monumenta.ch > Ambrosius > 24
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 23. <<<     >>> 25.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 24.

1 Is mihi etiam audet mentionem facere tractandi, plenus sanguinis, plenus cruoris? Qui quos non potuerit sermone decipere, eos gladio putat esse feriendos, cruentas leges ore dictans, manu scribens, et putans quod lex fidem possit hominibus imperare. Non audivit et id quod hodie dictum est: Quoniam non iustificatur homo ex operibus Legis; (Galat. II, 16), aut: Per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam (Ibid., 19), id est, per legem spiritalem interpretationi Legis est mortuus corporali.
2 Et nos per legem Domini nostri Iesu Christi moriamur huic legi, quae sancit decreta perfidiae.
3 Non lex Ecclesiam congregavit, sed fides Christi.
4 Lex enim non est ex fide: Iustus autem ex fide vivit (Galat. III, 11).
5 Iustum ergo fides, non lex facit; quia non est per legem iustitia, sed per fidem Christi.
6 Qui autem fidem repudiat, et legis iura praescribit, ipse se testatur iniustum, quia Iustus ex fide vivit.
Ambrosius HOME