monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 21. <<<     >>> 23.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 22.

1 Ergo Auxentius eiicitur, Mercurinus excluditur.
2 Unum portentum est, duo nomina.
3 Etenim ne cognosceretur quis esset, mutavit sibi vocabulum; ut quia hic fuerat Auxentius episcopus Arianus, ad decipiendam plebem, quam ille tenuerat, se vocaret Auxentium.
4 Mutavit ergo vocabulum, sed perfidiam non mutavit: exuit lupum, sed induit lupum.
5 Nihil prodest quod mutavit nomen: quid sit agnoscitur.
6 Alius in Scythiae partibus dicebatur, alius hic vocatur: nomina pro regionibus habet.
7 Habet ergo iam duo nomina; et si hinc alio perrexerit, habebit et tertium.
8 Quomodo enim patietur ut maneat ei vocabulum ad tanti sceleris indicium: Minora fecit in Scythia; et ita erubuit, ut mutaret vocabulum: sceleratiora hic ausus est; et volet, quocumque perrexerit, nomine suo prodi? Tantorum populorum sanguinem manu sua scribet, et poterit consistere animo?
Ambrosius HOME