monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 20. <<<     >>> 22.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 21.

1 His igitur laudationibus invitatus templum suum Christus ingreditur, et flagellum prehendit, et eiicit de templo nummularios (Ioan. II, 15).
2 Non patitur enim in suo templo pecuniae esse vernaculos, non patitur in suo templo esse eos, qui vendant cathedras.
3 Quid sunt cathedrae, nisi honores? Quid sunt columbae, nisi simplices mentes, vel animae fidem candidam et puram sequentes? Ego ergo inducam in templum, quem Christus excludit? Iubetur enim exire, qui dignitates vendit et honores: iubetur exire, qui vendere vult simplices mentes fidelium.
Ambrosius HOME