Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 19.
1 | At cui tradam? Praesens lectio Evangelii docere nos debet, quid petatur, a quibus petatur. |
2 | Audistis nempe legi, quod cum Christus super pullum asinae sederet, clamabant pueruli, et moleste ferebant Iudaei (Luc. XIX, 35). |
3 | Denique interpellaverunt Dominum Iesum, dicentes ut faceret eos tacere; respondit: Si hi tacuerint, lapides clamabunt (Ibid., 40). |
4 | Deinde ingressus templum, eiecit nummularios, et cathedras, et columbas vendentes in templo Dei. |
5 | Lectio nempe ista nulla nostra dispositione recitata est, sed casu: quae praesentibus bene aptatur temporibus. |
6 | Semper ergo Christi laudes verbera perfidorum sunt. |
7 | Et nunc cum laudatur Christus, dicunt haeretici quia seditio commovetur: dicunt haeretici quia his mors parabatur; et vere mortem habent in laudibus Christi. |
8 | Quomodo enim laudes eius ferre possunt, cuius infirmitatem praedicant? Itaque et hodie cum laudatur Christus, Arianorum amentia verberatur. |