monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 18.

1 Quid igitur a me responsam est contumaciter? Dixi enim conventus: Absit a me ut tradam Christi haereditatem.
2 Si ille patrum haereditatem non tradidit, ego tradam Christi haereditatem? Sed et hoc addidi: Absit ut tradam haereditatem patrum, hoc est, haereditatem Dyonisii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, haereditatem Eustorgii confessoris, haereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium episcoporum.
3 Respondi ego, quod sacerdotis est: quod imperatoris est, faciat imperator.
4 Prius est ut animam mihi, quam fidem auferat.
Ambrosius HOME