Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 17.
1 | Tu, Domine Iesu, uno momento mundum redemisti: Auxentius uno momento tot populos, quod in ipso est, trucidabit, alios gladio, alios sacrilegio? Meam basilicam petit cruento ore, sanguinolentis manibus. |
2 | Cui bene praesens respondit lectio: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas (Psal. XLIX, 16)? id est, non convenit paci et furori, non convenit Christo et Belial (II Cor. VI, 15). |
3 | Meministis etiam quod lectum est hodie Nabuthe (22, q. 8, c. Convenior, ยง Nabuthe), sanctum virum possessorem vineae suae, interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret; ubi rex, succisis vitibus, olus vile sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum tradam haereditatem; regem contristatum esse, quod sibi esset alienum ius relatione iusta negatum, sed muliebri consilio deceptum. |
4 | Nabuthe vites suas vel proprio cruore defendit (III Reg. XXI, 1 et seq.). |
5 | Si ille vineam non tradidit suam, nos trademus Ecclesiam Christi? |