monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 16.

1 Plerique narrabant percussores praemissos, poenam mortis esse decretam: nec illa timeo, et ista non desero.
2 Quo enim abibo, ubi non omnia plena gemitus sint, atque lacrymarum; quando per Ecclesias iubentur eiici catholici sacerdotes, resistentes gladio feriri, curiales proscribi omnes, nisi mandatum impleverint? Et haec episcopi manu scripta et ore dictata, qui se ut probaret doctissimum, vetus non omisit exemplum, legimus enim in propheta quod viderit falcem volantem (Zach. 5, 1): hanc imitatus Auxentius gladium volantem per omnes urbes direxit.
3 Et Satanas transfigurat se in angelum lucis, et in malum imitatur eius potentiam (II Cor. XI, 14).
Ambrosius HOME