monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 15.

1 Ergo ipse non quotidie vel visitandi gratia prodibam, vel pergebam ad martyres? non regiam palatii praetexebam eundo atque redeundo? Et tamen nemo me tenuit, cum exturbandi me haberent, ut prodiderunt postea, voluntatem, dicentes: Exi de civitate, et vade quo vis.
2 Exspectabam, fateor, magnum aliquid, aut gladium pro Christi nomine, aut incendium: at illi delicias mihi pro passionibus obtulerunt; sed athleta Christi non delicias, sed passiones suas exigit.
3 Nemo ergo vos turbet, quod aut carrum praeparaverunt, aut dura, ut videbatur sibi, Auxentii ipsius, qui se dicit episcopum, ore iactata.
Ambrosius HOME