1 | Videtis igitur quod in servulis suis pati velit Christus. |
2 | Quid si et huic servulo dicit: Illum volo manere, tu autem me sequere (Ioan. XXI, 22); et de hac arbore gustare vult fructum? Nam si illius cibus erat, ut faceret voluntatem Patris (Ioan. IV, 34): itidem cibus illius est, ut nostris passionibus epuletur. |
3 | Nonne, ut de ipso Domino sumamus exemplum, quando voluit, passus est: et cum quaereretur, inventus est? quando autem hora non venerat passionis (Ioan. VII, 30), per medium quaerentium transibat, et videntes eum tenere non poterant? Quod utique evidenter ostendit quia quando Dominus vult, unusquisque invenitur et capitur: quod autem differt, etiamsi quaerentium occurrat oculis, non tenetur. |