1 | Petrus quoque apostolus utriusque rei vobis edat exemplum (Act. XII, 4 et seq.). |
2 | Nam ubi eum Herodes quaesivit et cepit, recepit in carcerem; non enim recesserat Dei servulus, sed steterat timoris ignarus. |
3 | Orabat pro eo Ecclesia, sed apostolus in carcere quiescebat, quod est indicium non timentis. |
4 | Missus est Angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere, mortem ad tempus evasit. |