Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 11.
1 | Denique exempla vobis Legis proferam. |
2 | Elisaeus quaerebatur a rege Syriae, missus erat exercitus qui eum caperet, circumvallatus erat undique: coepit timere eius servulus; quia servulus erat, hoc est, non erat liberae mentis et liberae potestatis. |
3 | Petivit aperiri eius oculos sanctus propheta, et ait: Respice, et vide quanto plures sint pro nobis, quam contra nos. |
4 | Et respexit, et vidit angelorum millia (IV Reg. VI, 14 et seq.). |
5 | Advertistis igitur quod servulos Christi ii magis custodiant, qui non videntur, quam qui videntur. |
6 | Sed et illi si custodiunt, vestris custodiunt orationibus advocati: legistis nempe eos ipsos, qui Elisaeum quaerebant, ingressos esse Samariam ad eum ipsum, quem capere gestiebant: cui non solum non potuerunt nocere; sed ipsius adversus quem venerant, intercessione servati sunt. |