monumenta.ch > Hieronymus > sectio > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 8.

1 Audistis quod hodie lectum sit: Pullum sibi asinae Salvator per apostolos iussit adduci, mandavitque ut si quis resisteret, diceretur: Dominus operam eius desiderat (Luc. XIX, 35).
2 Quid si et nunc pullum istum asinae, hoc est, eius animalis quod gravem sarcinam portare consuevit, sicut est humana conditio, cui dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum, quia leve est (Matth. XI, 28); quid si inquam, pullum istum ad se modo iussit adduci, missis apostolis illis, qui iam exuti corpore incomprehensibilem oculis nostris Angelorum speciem gerunt? Nonne si ab aliquo resistatur, dicent: Dominus operam eius desiderat? Si resistat vel vitae huius cupiditas, si resistat caro et sanguis, si resistat conversatio corporalis; quia aliquibus forsitan grati videmur.
3 Sed qui nos hic diligit, multo amplius diliget, si sinat fieri hostiam Christi; quia dissolvi, et cum Christo esse multo melius: etsi manere in carne magis necessarium propter vos (Philip. I, 23).
4 Nihil est ergo quod vereamini, fratres dilectissimi; scio enim quia quidquid passus fuero, pro Christo patiar.
5 Et legi quod eos timere non debeam, qui possunt carnem occidere.
6 Et audivi dicentem: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39).
Ambrosius HOME