Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 6.
1 | Haec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus eius quem imperatori debet sacerdos. |
2 | Sed quia lucta nobis est non solum adversus carnem et sanguinem; sed etiam, quod gravius est, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12), tentator ille diabolus per ministros suos certamen auget, vulneribus corporis mei experiendum arbitratur. |
3 | Scio, fratres, vulnera haec, quae pro Christo excipimus, non esse vulnera, quibus vita non amittitur, sed propagatur. |
4 | Sinite, quaeso, esse certamen: spectatores vos esse decet. |
5 | Considerate quia si quidem habet civitas vel athletam, vel alterius nobilis artis peritum, optat offerre certamini. |
6 | Cur in maioribus rebus repudiatis, quod vel in minoribus velle consuestis? Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla carnis voluptate retinetur. |