monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 5.

1 Cum esset propositum ut Ecclesiae vasa iam traderemus, hoc responsi reddidi: me, si de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei iuris esset, libenter offerre: templo Dei nihil posse decerpere, nec tradere illud, quod custodiendum, non tradendum acceperim.
2 Deinde consulere me etiam imperatoris saluti; quia nec mihi expediret tradere, nec illi accipere; accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi iniuria.
Ambrosius HOME