monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 4.

1 Circumfusi milites, armorum crepitus, quibus vallata est Ecclesia, fidem non terrent meam: sed mentem exagitant, ne dum me tenetis, perniciosum aliquid vestrae oboriatur saluti.
2 Ego enim iam didici non timere: sed vobis timere plus coepi.
3 Sinite, quaeso, vestrum sacerdotem congredi: habemus adversarium qui lacessit; adversarius enim noster diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut apostolus dixit (I Pet. V, 8).
4 Accepit sine dubio, accepit (non fallimur, sed admonemur) tentandi huiusmodi potestatem; ne forte corporis mei vulneribus possim a fidei intentione revocari.
5 Legistis et vos quia multis his tentavit sanctum Iob diabolus: ad postremum potestatem huiusmodi petiit, et accepit, ut tentaret corpus eius, quod perfudit ulceribus.
Ambrosius HOME