monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 2.

1 Quid ergo turbamini? Volens numquam vos deseram, coactus repugnare non novi.
2 Dolere potero, potero flere, potero gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque lacrymae meae arma sunt; talia enim munimenta sunt sacerdotis.
3 Aliter nec debeo, nec possum resistere: fugere autem et relinquere Ecclesiam non soleo; ne quis gravioris poenae metu factum interpretetur.
4 Scitis et vos ipsi quod imperatoribus soleam deferre, non cedere: suppliciis me libenter offerre, nec metuere quae parantur.
Ambrosius HOME