monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS., , . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., 1.

1 Video vos praeter solitum subito esse turbatos, atque [asservantes] mei.
2 Miror quid hoc sit, nisi forte quia per tribunos me vidistis aut audistis imperiali mandato esse conventum; ut quo vellem, abirem hinc: et si qui vellent, sequendi potestatem haberent.
3 Metuistis ergo ne Ecclesiam desererem, et dum saluti meae timeo, vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim, potuistis advertere: deserendae Ecclesiae mihi voluntatem subesse non posse; quia plus Dominum mundi, quam saeculi huius imperatorem timerem: sane si me vis aliqua abduceret ab Ecclesia, carnem meam exturbari posse, non mentem: paratum me esse, ut si ille faceret, quod solet esse regiae potestatis; ego subirem, quod sacerdotis esse consuevit.
Ambrosius HOME