Ambrosius, Epistolarum classis I, SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS..., . . .
1 | Populi ob imperialem iussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus. |
2 | Tum adversariis ad disceptandum in Ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur. |
3 | Eludi non posse Dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle. |
4 | Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. |
5 | Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Ierusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum obiectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero iam a paganis, quos in iudices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso. |
6 | Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et [Arianos], dum servis Christi conflant invidiam, multo peiores esse Iudaeis: Ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem. |
7 | Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adiecit, se non inobedientem, at imperatorem Ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Iudaeum esse declarat. |