monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 16.

1 « Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis.
2 Absit a bonis principibus ista sententia; ut quod de communi quibusdam tributum est, in iure fisci esse videatur.
3 Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea proficiscitur, sit rursus proprium singulorum.
4 Omnia regitis, sed suum cuique servatis: plusque apud vos iustitia.
5 quam licentia valet.
6 Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis? Semel honori urbis delata compendia desinunt esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum.
7 Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam.
Ambrosius HOME