monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 14.

1 « Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex huiusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda.
2 Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, iustisque privilegiis: Stetit muneris huius integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium baiulorum sacrae castitatis alimenta verterunt.
3 Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit.
4 Non sunt haec vitia terrarum.
5 Nihil imputamus astris.
6 Nec rubigo segetibus obfuit, nec avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.
Ambrosius HOME