monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 12.

1 « Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia.
2 Fiscus bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur.
3 Ullumne lucrum compensat invidia? Et quia avaritia in mores vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt.
4 Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis iniuriam, quod desiderium non movet auferentis.
Ambrosius HOME